Tuesday, June 19, 2012

On the Spirit and the Letter, Chapter 52

On the Spirit and the Letter, Chapter 52

30. 52. Liberum ergo arbitrium evacuamus per gratiam? Absit, sed magis liberum arbitrium statuimus. Sicut enim lex per fidem 313, sic liberum arbitrium per gratiam non evacuatur, sed statuitur. Neque enim lex impletur nisi libero arbitrio. Sed per legem cognitio peccati, per fidem impetratio gratiae contra peccatum, per gratiam sanatio animae a vitio peccati 314, per animae sanitatem libertas arbitrii, per liberum arbitrium iustitiae dilectio, per iustitiae dilectionem legis operato. Ac per hoc, sicut lex non exacuatur, sed statuitur per fidem, quia fides impetrat gratiam, qua lex impleatur, ita liberum arbitrium non evacuatur per gratiam, sed statuitur, quia gratia sanat voluntatem, quia iustitia libere diligatur. Omnia haec, quae velut catenatim connexi,habent voces suas in Scripturis sanctis. Lex dicit: Non concupisces 315; fides dicit: Sana animam meam, quoniam peccavi tibi 316; gratia dicit: Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat 317; sanitas dicit: Domine Deus meus, esclamavi ad te et sanasti me 318; liberum arbitrium dicit: Voluntarie sacrificabo tibi 319; dilectio iustitiae dicit: Narraverunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine 320. Ut quid ergo miseri homines aut de libero arbitrio audent superbire, antequam liberentur, aut de suis viribus, si iam liberati sunt? Nec adtendunt in ipso nomine liberi arbitrii utique libertatem sonare; Ubi autem spiritus Domini, ibi libertas 321. Si ergo servi sunt peccati, quid se iactant de libero arbitrio? A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est 322. Si autem liberati sunt, quid se iactant velut de opere proprio et gloriantur, quasi non acceperint 323? An ita sunt liberi, ut nec illum velint habere Dominum, qui eis dicit: Sine me nihil potestis facere 324, et: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 325?


Sent from my iPhone

1 comment:

  1. Haha, well I guess I won't be reading THAT post anytime soon. :)

    ReplyDelete